- POSTICA et POSTICUM
- POSTICA et POSTICUMin Gloss. παραθύρα κατόπιν οἴκου: Item Posticium, παραθύρα, παρατύριον. Aliae Glossae παραθύρα, posticum, h. e. porta quae in aversa parte aedium est, quam Graeci ὀπιθόθυρον vocant; Aliquando tamen Postica, quamlibet parvam portulam notat; Sic enim in urbibus portulas, quae iuxta portas sunt positae, Gall. guicheta, Latini posticas et posterulas appellârunt, Vide supra in voce Posterula. In Amphitheatris quoque posticae memorantur Ammiano, l. 28. et Vopisco in Probo, c. 19. portulae nempe, quae a cavis subterraneis (in quibus bestiae asservabantur) in arenam ferebant et e quibus in arenam ferae solebant emitti. Ita enim Ammian. loc. cit. Amphitheatrales ferae diffractis tandem solutae posticis, et Vopiscus l. c. Addidit aliâ die in Amphitheatro unâ missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis tonitrua excitabant: qui omnes e posticis (ita legi iubet Salmas. cum alias legeretur, contificiis) interempti sunt, Ubi probe notandum, differentiam statui inter cavos illos subterraneos Amphitheatrales, e quibus per posticas bestiae in arenam inducebantur, et caveas, in quibus ferae detinebantur. Sic enim addit, non magnum praebentes spectaculum cum occidebantur, neque enim erat bestiarum impetus, qui esse e cavea egredientibus solet. Indigitans, non magnum nec gratum fuisse spactaculum eorum leonum, qui e posticis occidendi in arenam immittebantur, quod non tantô impetu ex specubus his subterraneis egrederentur, ut e caveis solent. Non solum igitur caveae ferreae continendis ac concludendis feris in amphitheatro habebantur, sed etiam cavi speluncaeque hypogaeae ad hanc rem factae. Et caveae quidem ex regulis ferreis contextae erant et ad lucem expositae in medio amphitheatro; cavi autem et specus illi subterranei tenebrosi plane erant: unde non mirum, si ferae, in his specubus detentae, minore inde cum impetu exirent exilirentque, quam quae in caveis habebantur. Tenebris enim ac paedore domitae, languidiores et quasi mansuetiores efficiebantur: at e caveis exeuntium maior vis et impetus, namque et maior feritas, erat. Luce enim ipsâ efferabantur et bestiarii ipsius fortasse conspectu, adversus quem emittebantur, fortasse etiam irritabantur, ut maiore cum ferocia et impetu exilirent, etc. Salmas. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.